- ERIDANUS
- I.ERIDANUSItaliae fluv. in Vesulo monte nascens, et peragrum Gallicum in mare Adriaticum influens. Hodie notiore nominine Padus appellatur. Non longe a Venetiis distare innuit Propert. Sic enim ille, ad Cinthiam l. 1. Eleg. 12. v. 4.Quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano.Itemqueve Lucan. Civ. Bell. l. 4. v. 134Sic venetus stagnante Pado.Idemqueve l. 6. v. 272.Sic pleno Padus Ore tumens super aggere tutasExcurrit ripas,Idem Ibid. v. 278.Accedunt, donante Pado vix proelia CaesarSenserat,Idem l. 9. v. 751.Ille vel in Tanain missus, Rhodanumque PadumquArderet,Idem l. 10. v. 252Illuc duxit aquas, trahitur Gangesque, Padusqueve,Idem Ibid. v. 278.Ante tamen vestros amnes Rhodanumque Padumqueve.Fluviorum regem vocat Virg. Georg. l. 1. v. 481.Proluit insano contorquens vortice silvasFluviorum Rex Eridanus.Sidon. Paneg. ad Avitum,---- Tibi maxime fluctuEridane. ----Ita de eo Plin. l. 3. c. 16. Nulli amnium claritate inferior. Lucan. l. 2. Civ. Bell. v. 408.Quoque magis nullum tellus se solvit in amnemEridanus, fractasque evolvit in aquora silvas.Καλλίῤροον eum vocat Dionyi. v. 289. Hoc fluvio mersum esse e curru Solari decidentem Poetae ferunt Phaetontem. Ovid. Met. l. 2. v. 323.Quem procul a patriâ diverso maximus orbeExcipit Eridanus.Claudian. in Cons. Prob. et Olyb. Carm. 1. v. 258.Et Phaethonteae percussus damna ruinaeEridanus ---- ----Vide Phaêthon, et Padus. Item Eridanus caeleste signum Arieti proximum. Cic. in Arataeis:Namque etiam Eridanum cernes in parte locatumCaeli, funestum magnis cum viribus amnemClaudian. de Sexto Cons. Honor. Carm. 28. v. 175.Stelliger Eridanus sinuatis fluctibus erransClara Notitonvexarigat, gladioque tremendumGurgite sidereo subterluit Oriona.Nic. Lloydius.II.ERIDANUSvulgo Rodoun, amnis Poloniae, in Prussia reg. ex lacu exoriens, 25. m. p. suipra Dantiscum. Ibi in Vistulam fluv. cadit, dein paulo post cum ipso in mare Balt. labitur. Cluver.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.